Álvarus lectoribus lectricibus s.p.d.
Dilectissime lector: ut vides, blogus iste ad res latinas attinet. Ut videre poteris, non tantum de rebus philologicis, (etenim ego non philologiæ sed oeconomiæ iurique studeo) sed de multis variis, veluti series mea ”Homines Illustres”[1] etc. Commentarios scribam hic super cogitationibus, libris, oeconomia, politica, atque sane ad latinam pertinentes.
Scripturus sum, igitur, res oeconomiae, historiæ iuris, philosophiæ iuris, carmina (quamquam mi placent carmina latine, ego nondum tantum linguæ latinæ scio ut propria scribere audeam, computatio longitudinis vocalium nimis difficilis.) præcipue lingua hispanica scripta, cogitationes meas diversorum, etc.
Lingua huius paginæ, ut iam paret, latine est. Scientia mea linguæ græcæ nulla est, quamvis paululum eius discam libris.Scripto superiore, dicebam ergo me tantum istum omne ordinaturum, videlicet antea scriptorio in Blogspot sedes erat, quam hinc commutavi.
Ego tiro, te rogo, amabilis lector, ut me certiorem agas de mendis meis. Ut legi in alio blogo: Nulla est disciplina quæ non peccando discatur. Sed ego puto, non tantum peccando, sed quoque se certiorem facendo. Menda haud nisi inutilia malaque si ea non animadvertimus.
Latinam meam libris Magistri Optimi Iohannis Orberg didici, nam quamquam cursus linguæ latinæ in schola sequi volui, non satis fuit numerus scholarium ut grex formaretur. Annum et dimidium tantum libro pessimo didici, tandem inveni libros Magistri Optimi. Ille me latinam optime docuit. Utcumque sit, tantum Librum Primum Linguæ Latinæ per se Illustratæ perlegi, alter etiamnunc est legendus, quod sine dubio libenter æstate faciam. Cave ergo errores nonnullos meos!
Utinam in futuro, propter impetum nostrum, lingua latina fortior maiorque toto orbe maneat quam nos accepimus. Planum videtur iter linguæ latinæ paulatim magis magisque ab aliis recursum iri.
Vale quam optime, lector!